Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[192]
quid tu, Brute, posses, si te ut1
Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit
ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis
res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a
corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res
habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas
[p. 1056]
eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae
sunt; eae si inflatum non recipiunt—aut si auditor omnino
tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.
1 possesne, si tu vulg.: posses nisi tu L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.